VENERIS Dies

VENERIS Dies
VENeRIS Dies
festum hebdomadicum Muhammedanorum. Iosephus Scaliger, de Emend. Temp. l. 2. c. 132. Quod Mucharam Hegirae coepit a feria sexta, ideo eam diem sacram Mahumedani dicunt ab eo tempore. Ego scio antiquiorem superstitionem esse, propter Venerem, quam Chobar vocabant, et summâ superstitione antiquitus vener abantur. Coeterum feria sexta illis dicitur Giuma, h. e. σύναξις, εκκλησία, ὁμιλία, quae ea reverentia illis est, qua iudaeis Sabbathum, Christianis dies Solis. Cui Seldenus in Eo suflragatur, quod Hegirâ id festum antiquius credit, an vero a Saracenico cultu id derivandum, dubitat. Antiquius enim esle, elicitur ex eo, quod in Alcorano memoratur, velut notissimum Festi nomen, quô etiam, ut lemmate, capitis integri frons insignitur, Azoar. 62. Originem vero eius, quatenus ad Mahumedanos, quod attinet, cum partim e Christianis, partim e Iudaicis ritibus conflatum esle Mahumedismum certum sit, an non constitutioni Constantinianae illi (cuius meminit Euseb. de Vita Constantini, l. 4. c. 18. Sozom Histor. Eccl. l. 1. c. 8. Niceph. Callistus, Hist. Eccl. l. 7. c. 46. et Baronius, Annal. Tom. III. A. C. 321.) quâ tam Veneris Dies, seu feria, quod prosabbatum est, quam Solis Dies seu Dominicus festus habendus erat, ea debetur? In Christianismo quidem diu est quod evanuit Constitutio illa. Sed forte diem illum in colluviem suam recipi voluit Mahumedes; verba sunt eiusdem Seldeni, de Iure N. et G. iuxta Discipl. Hebraeor. l. 3. c. 21. Vide quoque supra Saraceni. Interim, licet hunc diem potissimum colant Muham medani, non tamen inde orbem septimanae incipere, nec eô claudere, sed pro feria sexta habere, docer idem ibidem, ex Scriptoribus Arabibus tum Christianis, tum Muhammedanis. Eundem diem apud Graecos Παραοκευην dici, refert Suicerus voce hâc. Vide et supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Dies Venĕris — Dies Venĕris, Freitag …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Diës — (lat.), der Tag, in der Rechtssprache der Zeitpunkt, Termin, Tagfahrt (s. am Schluß dieses Artikels). D. absolutionis, der Gründonnerstag (s.d.), weil an ihm die Lossprechung von Kirchenstrafen stattfand; D. adoratus, Karfreitag (s.d.), von der… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Diës — (lat.), Tag, bes. Gerichtstag, Termin. D. a quo, Anfangstermin. D. ad quem, Endtermin. D. ater, ein Unglückstag der Römer, an dem sie eine Niederlage erlitten hatten, namentlich Alliénsis D. (s. Allia). D. irae, Tag des Zorns; Anfangsworte des… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • DIES — I. DIES Nicanoris, Festum Iudaeorum, de quo infra in voce Iudith. Diespiter, Iuppiter, quasi diei, i. e. lucis pater, uti Macrob. interpretatur. Hostat. l. 1. Carm. od. 34. v. 5. Namque Diespiter Igni corusco nubila dividens. Et idem l. 3. Carm.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Dies — Dies1 1. Bona dies, nur wegen der lieben quies. – Simrock, 1201. Lat.: Ut habeas quietum tempus, perde aliquid. (Eiselein, 88.) 2. Nulla dies sine Linea, segt Uelzen, un ligt in n Rönnstên. (Rostock.) – Hoefer, 1096. [Zusätze und Ergänzungen] 3.… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • TEMPLUM Veneris — Ptol. oppid. vulgo Cap. de Crux, vide Aphrodisium; quod ab Helena 4. a Narbone 25. a Pyrene 80. leucis. Templa urbis Romae ex P. Victore: Bellonae, apud circum Flaminum. Bonae Deae, ubi nunc aedes S. Mariae Aventinae. Bonae Fortunae erat apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • vendredi — [ vɑ̃drədi ] n. m. • vendresdi 1119; lat. veneris dies « jour de Vénus » ♦ Le cinquième jour de la semaine, qui succède au jeudi. PROV. Tel qui rit vendredi dimanche pleurera. Il vient le vendredi, tous les vendredis. Le vendredi, jour de repos… …   Encyclopédie Universelle

  • PARASCEVE — I. PARASCEVE dicitur in Communione Romanâ Sexta Sabbathi, seu sexta Feria ultimae hebdomadis Quadragesimae, quia, ut inquit Isidor. de Eccl. Offic. l. 1. c. 29. in eo die Cbristus mysterium erucis expevit, propter quod venerat in hunc mundum.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Weekday names — Days of the week redirects here. For the song by Stone Temple Pilots, see Days of the Week (song). The names of the days of the week from the Roman period have been both named after the seven planets of classical astronomy and numbered, beginning …   Wikipedia

  • Viernes — (Del lat. dies Veneris, día de Venus.) ► sustantivo masculino 1 Día de la semana, entre el jueves y el sábado. IRREG. plural viernes FRASEOLOGÍA viernes santo RELIGIÓN El de semana santa. comer de viernes RELIGIÓN Comer de vigilia, comida de la… …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”